Deuteronomy 25

AUG., quaest. 45. LXX: etc., usque ad sic et peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quaedam sunt digna morte, quaedam verbere. . Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: praecepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum praecepta ordinari, et omnia praecepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur. ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: Luc. 10.. Vult ergo Scriptura praestari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria. AUG., quaest. 46. LXX etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Passus est et ascendit in coelum adhuc synagoga sterili permanente. etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam. . De quo dicitur: Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. id est mercede praedicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis praecedentium patrum muniti gressus praedicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest. . Catholicus haereticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Infirmiora membra Ecclesiae, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere. . In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Prov. 20.. ISID. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei praedicamus districtioribus praeceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere praeceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Prov. 20.. . Tradunt Hebraei quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt daemones qui nobis per baptismum de spiritali Aegypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitae lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur. . .
Copyright information for VulgGlossa